Jump to content

Pocahontas

E Vicipaedia
Pocahontas
Pocahontas

Pocahontas (nata circa annum 1595 Matoaka, nota nomine Amonute et postea Rebecca Rolfe, mortua mense Martio 1617) fuit Inda Americana, quae colonos Iacobopolis urbis in Virginia multis modis adiuvit et denique colono nupsit.

Prope coloniam qua Britanni in Virginiam deduxerant habitabat quidam rex Indus, cui erat filia pulchra. Puella, quae Pocahonta appellabatur, colonos amavit, olimque servaverat eum ducem, de quo supra multa dixi; nam traditum est, cum ille ab Indis captus esset, hostesque cum interficere vellent, regis filiam suum corpus interposuisse. Id tamen multi credunt numquam esse factum, Fabrumque postea mentitum esse. Sed frumento certe et carne Pocahonta colonos saepe iuvit, et quondam ad oppidum nuntium misit, cum hostes oppidanos occidere pararent.

Interdum coloni, quorum copiae semper parvae erant, fame paene perierunt; quin etiam olim, quamquam libenter equos quoque edebant, homines multi mortui sunt. Tum, impetum Indorum timientes, oppidani ipsam rapuerunt Pocahontam mensesque multos pro obside tenuerunt, ut pater, filia capta, amicus esse cogeretur. Puellam, dum in oppido moratur, unus ex colonis amare coepit. Qui, cum eam in matrimonium duxisset, ad Britanniam cum uxore est profectus; ubi paulo post Pocahonta mortua est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Philip L. Barbour: Pocahontas and her world. A chronicle of America's first settlement in which is related the story of the indians and the englishmen. Hale, Londinii 1970
  • Stuart E. Brown: Pocahontas' descentants. Genealogical Publications, Baltimore 2003
  • Linwood Custalow, Angela L. Daniel: The true story of Pocahontas. The other side of history. Fulcrum, Golden (Colorado), USA 2007, ISBN 978-1-55591-632-9

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pocahontas spectant.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy