Mulus
Appearance
Mulus, sive mula, est animal quod ex asino et equa generatur. Animal autem ex equo et asina natum lingua classica hinnus, lingua postclassica burdo dicitur. Qui mulos agit mulio appellatur.
Marcus Terentius Varro haec de mulis et hinnis scripsit:
nam multi et item hinni bigeneri atque insiticii, non suopte genere ab radicibus. ex equa enim et asino fit mulus, contra ex equo et asina hinnus. uterque eorum ad usum utilis, partu fructus neuter.[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Varro, Res rusticae 2.8.1.7
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Mulos spectant. |