Erinaceinae
Ordo : Eulipotyphla
Familia : Erinaceidae
Subfamilia : Erinaceinae
G. Fischer, 1814
Erinaceinae sunt subfamilia mammalium spinosorum familiae Erinaceidarum ordinis Eulipotyphlorum. Cui subfamiliae sunt septendecim species in quinque genera digestae, quae in regionibus Europae, Asiae, Africaeque inveniuntur, et quae in Novam Zelandiam introductae sunt. Absunt ab Australia et America, sed Amphechinus, genus exstinctum, olim in America Septentrionali habitabat.
Erinaceinis est origo una cum Soricidis, fortasse per Galericinas familiae Erinaceidarum coniuncta, et quindecim milliones annorum minime mutant.[1] Sicut multa ex primis mammalibus, nocturnum vivendi modum habent.[2] Eorum aspectus spinifer aspectus Hystricognathorum (ordinis Rodentiorum) et Tachyglossidarum (ordinis Monotrematorum) similis est.
Diaeta
[recensere | fontem recensere]Erinaceinae, quamquam in Insectivora, ordinem obsoletum, more maiorum digerebantur, omnivorae sunt. Insectis, gastropodis, anuris, anguibus, avium ovis, corporibus mortuis, basidiomycotis, radicibus poacearum, baccis, cucurbitaceis, etiam adeo citrullis vescuntur.[3] Baccae sunt maior pars diaetae Hemiechini auriti megalotis primo vere post hibernationem.
Genera et species
[recensere | fontem recensere]Subfamilia Erinaceinae[4]
- Genus Atelerix
- Genus Erinaceus
- Genus Hemiechinus
- Genus Mesechinus
- Genus Paraechinus
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Reiter et Gould 1998.
- ↑ "WildlifeTrust.org.uk". WildlifeTrust.org.uk.
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>
tag; no text was provided for refs namedAttenborough
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>
tag; no text was provided for refs namedmsw3
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Nowak, Ronald M. . 1999. Walker's Mammals of the World. Ed. sexta, vol. 6. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-5789-9.
- Reiter C., et G. C. Gould. 1998. "Thirteen Ways of Looking at a Hedgehog." Natural History 107 (6): 52.
- Rondinini, Carlo, et Andrew Wroot. (2001) 2004. "Igel und Haarigel.: In Die große Enzyklopädie der Säugetiere, ed. David Macdonald, 734–41. Königswinter: Könemann in der Tandem-Verlags-GmbH. ISBN 3-8331-1006-6.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Erinaceinas spectant. |
Vide Erinaceinas in Victionario. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Fossilworks |
- De erinaceinis. Museum of Zoology, University of Michigan
- De erinaceinis.
- De cura erinaceinarum.
- Historia naturalis erinaceinarum Europaearum. Wildlife Online.