Content-Length: 63758 | pFad | http://la.wikipedia.org/wiki/Freculphus_Lexoviensis

Freculphus Lexoviensis - Vicipaedia Jump to content

Freculphus Lexoviensis

E Vicipaedia
Wikidata Freculphus Lexoviensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1. millennium;
Obitus: 851, 852;
Patria: Regnum Carolingorum

Freculphus Lexoviensis, anno 851 vel 852 mortuus, fuit benedictinus, episcopus Lexovii (ab anno 824 usque ad mortem) et historicus aetatis Carolingianae.

Vita et opera

[recensere | fontem recensere]

In schola palatina(fr) Aquisgrani eruditus est. Anno 824 a Ludovico Pio, quem Michael Traulus imperator rogaverat, Romam ad Eugenium I pontificem legatus missus est, ut de imaginibus colendis disputaret; Eugenius icones vetare noluit; concilii Parisiensis, quod Francos actis Concilii Francofurtensis fideles manere statuit, Freculphus anno 825 particeps fuit.

Opus Freculphi magnum chronicorum libri duodecim sunt, quorum septem res gestas ante Christum natum describunt, ceteri quinque usque ad annum 827 narrationem ducunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]








ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: http://la.wikipedia.org/wiki/Freculphus_Lexoviensis

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy