Cypselidae
Cypselidae sunt dynastia tyrannorum Corinthiorum qui circiter inter 655 a.C.n. et 580 a.C.n. civitatem rexerunt (per 73 annos et sex menses, dixit Aristoteles). Primus Cypselus, Bacchiadum oligarchia remota, rerum potitus est ac triginta annos velut regnavit. Cui successit filius Periander cuius multa facta crudelia quamquam tradita sunt ipse tamen unus e septem Graeciae sapientibus habebatur (627–584). Postremo Psammeticus Periandri fratris filius tres annos regnavit (584–581) donec dynastia expelleretur.
Cypselidarum tempore maxime floruit Corinthusː vasa Corinthia, mira arte picta, in omnia litora Mediterranei maris disseminabantur, portoriis ob iter per Isthmum percipiendis magnas divitias colligebant, navibus tum plurimum in Graecia pollebant[1] ut qui triremes primi fabricaverunt. Item lautissima dona deis Delphis et Olympiae fecerunt[2]
Notae
- ↑ Thucydides, Historiae I.13ː Δυνατωτέρας δὲ γιγνομένης τῆς Ἑλλάδος καὶ τῶν χρημάτων τὴν κτῆσιν ἔτι μᾶλλον ἢ πρότερον ποιουμένης τὰ πολλὰ τυραννίδες ἐν ταῖς πόλεσι καθίσταντο, τῶν προσόδων μειζόνων γιγνομένων (πρότερον δὲ ἦσαν ἐπὶ ῥητοῖς γέρασι πατρικαὶ βασιλεῖαι), ναυτικά τε ἐξηρτύετο ἡ Ἑλλάς, καὶ τῆς θαλάσσης μᾶλλον ἀντείχοντο. πρῶτοι δὲ Κορίνθιοι λέγονται ἐγγύτατα τοῦ νῦν τρόπου μεταχειρίσαι τὰ περὶ τὰς ναῦς, καὶ τριήρεις ἐν Κορίνθῳ πρῶτον τῆς Ἑλλάδος ναυπηγηθῆναι.
- ↑ Aristoteles, Politica V.11.9.
Fontes
- Aristoteles libro tertio Politicorum 13.17 necnon libro quinto 10.6 et 13 et 11.4 et 12.3-4
- Aulus Gellius libro sexto decimo Noctium Atticarum cap.19.
- Herodotus, Clio 23–24 et Thalia 48–53 et Terpsichore 92 et 95.
- Nicolaus Damascenus, fragmentum 57.
Plura legere si cupis
- Mait Koiv, "Reading ancient tradition: the rulers of Archaic Corinth", Chiron, 2019(49)ː 93-116.
- Stewart Irvin Oost, "Cypselus the Bacchiad", Classical Philology, 1972ː 10 sqq.
- G. Porzio. I Cipselidi, la storia interna della tirannide corinzia nuovamente esaminata, Bononiae, 1912 Recensio critica
- Viktor Parker, "Vom König zum Tyrannen. Eine Betrachtung zur Entstehung der älteren griechischen Tyrannis", in Tyche Band II, 1996ː 165-186
- Jean Servais, "Hérodote et la chronologie des Cypsélides", L'Antiquité Classique, 1969ː 28-81
- "Le « Colosse» des Cypsélides", L'Antiquité Classique, 1965ː 144-174