90 a.C.n.
Appearance
Annus 90 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1 |
---|---|
Saecula: | saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1 |
Anni: | (91 a.C.n.) · 90 a.C.n. · 89 a.C.n. · 88 a.C.n. · 87 a.C.n. · 86 a.C.n. · 85 a.C.n. · 84 a.C.n. · 83 a.C.n. · 82 a.C.n. · 81 a.C.n. · (80 a.C.n.) |
AVC DCLXIV, L. Iulio Caesare P. Rutilio Lupo consulibus
Eventa
Bellum sive Marsicum sive Sociale
- Ambo consules hanc provinciam acceperunt atque exercitus in hostes Italicos duxerunt. Cum autem multis Italiae locis simul pugnaretur, ambo exercitus in plures partes divisi sunt et multi legati utrique consuli adscripti. Varia fortuna eo anno pugnatum est : ipse consul Rutilius Lupus victus et occisus est, cui successor in consulatu non fuit quia comitia habere non vacabat. Exercitus eius Quinto Servilio Caepioni et Gaio Mario, legatis pro consulibus, a senatu traditus est. Mox et ipse Servilius periit : Marius exercitui consulis solus praefuit.
- Lucius Caesar consul legem Iuliam de civitate tulit quae omnibus sociis Italicis qui fidem erga Romanos servaverant (Velleius Paterculus II.16.4 : arma aut non ceperant aut deposuerant maturius) civitatem Romanam dabat.
Nati
- Gaius Scribonius Curio, vir publicus et militaris Romanus (mortuus anno 49 a.C.n.).
Mortui
- Publius Rutilius Lupus, consul
- Quintus Servilius Caepio, dux exercitus Romanus.
- Sextus Iulius Caesar, proconsul.